Marcello 064
IDENTITY
Year
1279
Month
Μάρτιος
Day
10
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Η Frusina, χήρα του Marino Barastro και η Giacomina, χήρα του Nicola Gisi Loscopello λαμβάνουν από την Elena, χήρα του Giovanni Pantaleone 12 υπέρπυρα ως δάνειο.
Text
Die X intrante. Manifestum facimus nos Frusina, relicta Marini Barastro et Iacobina, relicta Nicolai Gisi Loscopello, habitatrices Candide quia recepimus cum nostris successoribus a te Helena, relicta Iohannis Pantaleo, habitatrice in Candida et tuis successoribus yperpera XII, que tu nobis dedisti mutuo usque per totum mensem iulii proxime venturum. Ad ipsum autem terminum tibi dare debemus tua suprascripta yperpera, vel tantum de bono furmento cretensi quod ascendat usque ad tua suprascripta yperpera, ad eam racionem quam tunc frumentum cretense vendetur in aerem, conductum ad domum tuam nostris omnibus expensis, salvum in terra, omni occasione remota. Rogatus complere et dare. Hec autem, secundum usum. Testes Nicolaus Iulian et Albertus Avogaro.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
7v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
28
number
64
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (0)