Marcello 074
IDENTITY
Year
1279
Month
Μάρτιος
Day
14
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Antonio Querini νοικιάζει για δέκα χρόνια στον Μιχαήλ Διασιανό έκταση γης στο χωριό Μεσοχωριό.
Text
Non. Die eodem. Manifestum facio ego Antonius Quirinus habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Michalli Diasiano habitatori in burgo Candide et tuis heredibus tantam terram in meo casali de Messochorio quod laborare possis cum uno bove, a kalendis mensis augusti proxime Venturis usque ad X annos complectos proxime venturos, tempore pacis in capite levantis, cum omni plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi et omnes tuas utilitates in ea et ex ea faciendi, nemine tibi contradicente. Pro affictu dicte terre michi dare debes annuatim, secundum quod alia circavicinia pro unoquoque pario boum dabunt. Preterea usque ad suprascriptum terminum stare et habitare debeo in ipso casali et cetera, secundum usum, sub pena yperperorum L, remanente suprascripta manifestationis cartula in sua permanente firmitate. Rogatus complere et dare. Testes Marinus de Ponte clericus et Thomas Traversarius.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
8r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
31
number
74
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)