Marcello 084
IDENTITY
Year
1279
Month
Μάρτιος
Day
20
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Antonio Querini έλαβε από την Elena, χήρα του Giacomo Pantaleo, 11 υπέρπυρα και 1 1/4 grosso ως άτοκο δάνειο. Μπορεί να τα εξοφλήσει με ανάλογη ποσότητα σιτηρών.
Text
Die XII exeunte. Manifestum facio ego Antonius Quirinus habitator in Candida quia recepi cum meis heredibus a te Helena, relicta Iohannis Pantaleo, habitatrice in Candida et tuis successoribus yperpera in Creta currentia undecim et grossum unum et quartam, que michi dedisti et prestitisti causa amoris in meis utilitatibus faciendis, a modo usque per totum mensem iulii proxime venturum. Ad ipsum autem terminum vel antea tibi dare debeam tua suprascripta yperpera, salva in terra, sine omni occasione remota, vel tantum si volueris bonum furmentum cretense quod ascendat usque ad tua suprascripta yperpera, ad eam racionem quam tunc furmentum cretense vendetur in aerem, conductum ad domum tuam meis expensis, salvum in terra, ad earn videlicet racionem quam tunc furmentum cretense vendetur in aerem et cetera. Testes Thomas Dondi clericus et Michael Truno. Rogatus complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
9r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
34-35
number
84
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)