Marcello 110
IDENTITY
Year
1279
Month
Απρίλιος
Day
25
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
Ο Εβραίος Ηλίας, γιος του ποτέ Ιακώβ, του λεγόμενου Sapiens, δωρίζει στον γιο του, Samargia, ποσότητα χρημάτων και πολύτιμων αντικειμένων, αξίας 400 κρητικών υπερπύρων.
Text
Eodem die. Manifestum facio ego Helya iudeus, filius quondam Iacob qui dicitur Sapiens, habitator in Candida quia cum ceteris meis heredibus do, dono atque transacto tibi Samargie iudeo, filio meo dilecto, habitatori in Nigroponte et tuis heredibus imperpetuum illa yperpera in Creta currentia CCCXXV, que ego pro te tuoque nomine dedi et deliberavi nobilibus viris Marino Barocio et Michaeli Gradonico et insuper res alias in auro, argento, lectum et alia arnesia valentia yperpera LXXV, que omnia ascendunt yperpera CCCC, que tibi et tuis heredibus do, dono atque transacto ultra partem tibi contingentem de bonis meis iure tuo hereditario et per me ex ipsis per omnia foris facio cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, dandi, donandi, dominandi, transactandi et im perpetuum possidendi vel quicquid aliud inde tibi magis placuerit faciendi, nemine tibi contradicente. Quapropter plenam et irrevocabilem securitatem facio ego suprascriptus Helya iudeus cum ceteris meis heredibus tibi suprascripto Samargie iudeo et tuis heredibus quatinus de suprascriptis yperperis CCCC securus permaneas im perpetuum, quia nichil inde remansit unde te amplius requirere aut compellere valeam per ullum ingenium vel fraudem. Si igitur et cetera, secundum usum.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
11v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
43-44
number
110
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)