Marcello 160
IDENTITY
Year
1280
Month
Αύγουστος
Day
4
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Soranzo νοικιάζει για επτά χρόνια στον Frigerio da Chioggia τη γη μιας σερβενταρίας που κατέχει στο σεξτέριο των Αγίων Αποστόλων, στην περιοχή Trimba.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Superancius habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Frigerio de Cluça habitatori in Candida et tuis heredibus totam terram seminandam et pasculandam et vineam pertinentem unius mee sergentarie posite in sexterio Sanctorum Apostolorum, in loco qui dicitur Trimba, a modo usque ad septem annos complectos proxime venturos, tempore pacis, cum plena virtute et potestate a modo in antea intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictum dandi et fictum inde recipiendi et tuas omnes utilitates in ea et ex ea faciendi, nemine tibi contradicente. Sciendum tamen est quod ex toto tempore suprascriptorum VII annorum iam michi plenam solucionem fecisti, de qua te reddo securum pariter et quietum. Preterea teneor te de predicta terra et vinea ab omnibus personis varentare. Complecto suprascripto termino, dictam terram et vineam inculmine reffutabis. Et hec sub pena yperpera L. Et e converso fieri debet suprascripto Iohanni Superancius. Rogatus complere et dare. Testes Nicolaus Habramo Parvus et Martinus Lança.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
16r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
59
number
160
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (2)