Marcello 177
IDENTITY
Year
1280
Month
Αύγουστος
Day
15
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Messoro Suriano νοικιάζει στον φουρνάρη Marco Pancogolo έναν μύλο για ένα χρόνο.
Text
Solvit Die XV intrante. Die XV intrante. Quia tu Messorus Surianus habitator Candide cum tuis heredibus dedisti et cessisti atque affictasti michi Marco pancogolo habitatori in eadem Candida et meis heredibus tuum mollendinum de Placha, cum suis omnibus habentiis et pertinentiis a modo usque ad unum annum complectum, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi et cetera, secundum usum, manifestum facio ego suprascriptus Marcus cum meis heredibus tibi suprascripto Messoro et tuis heredibus quia pro affictu ipsius molendini tibi dare et solvere debeo omni mense usque ad suprascriptum terminum yperpera quatuor, sub pena dupli. Sciendum tamen est quod si Marcus Saracenus veniret Candidam, tu statim post primam requisitionem ipsum molendinum michi cum predictis habenciis et pertinenciis refutare teneris, omni occasione remota. Teneris itaque dictum mollendinum ad meas omnes expensas manutenere, conservare et inculmine conservare et ipsum molendinum tibi inculmine reffutare. Et hec sub pena yperperorum X. Rogatus complere et dare. Testes Iohannes Agapito notarius et Michel Truno.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
17v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
65
number
177
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (1)