Marcello 204
IDENTITY
Year
1280
Month
Αύγουστος
Day
29
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο||Εγγύηση
CONTENT
Summary
Ο Marco da Vidor λαμβάνει από τον Vincenzo Vicentino, ο οποίος βρίσκεται στην υπηρεσία του δούκα της Κρήτης, Marino Gradenigo, έντοκο δάνειο 50 υπερπύρων. Ο Pietro Borgognon εγγυάται για τον da Vidor.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Marcus da Vidor habitator in Candida quia recepi cum meis heredibus a te Vincentio Visintino, servitore domini Marini Gradonici duche Crete et tuis heredibus yperpera in Creta currentia quinquaginta, que michi dedisti in meis utilitatibus faciendis, apud me retinenda a modo usque ad unum annum complectum. Ad ipsum autem terminum vel antea tibi dare debeo tua suprascripta yperpera salva in terra, omni occasione remota, cum illo tamen prode vel dampno quod habuerint illi qui hoc presenti anno incantaverint et nunc detinent mensuras et mistatos Comunis. Ad quem te tenere volueris ad quem. Hanc autem manifestacionem facio ego Petrus Burgognon habitator Candide cum meis heredibus tibi suprascripto Vincentio habitatori in Candida et tuis heredibus, quod si suprascriptus Marcus quem tibi plecio de predictis tibi ad suprascriptum terminum non dederit et deliberaverit tua suprascripta yperpera cum suo prode, ut superius dictum est, ex tunc in antea infra tertium diem debeam per me vel per meum missum dare et deliberare tibi vel tuo misso hic in Candida tua suprascripta yperpera L, secundum quod superius dictum est. Hec autem et cetera. Ad quem se tenere in parte vel toto voluerit. Rogatus complere et dare. Testes Hermolaus Savonarius et Marcus Longo.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
19r
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
73-74
number
204
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (0)