Marcello 209
IDENTITY
Year
1280
Month
Σεπτέμβριος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Domenico Tagliapietra νοικιάζει στον βιλάνο των Σιναϊτών Λέοντα Κουλορίδη γη στο χωριό Φοινικιά, η οποία ανήκει στον Nicolo Abramo.
Text
Die secunda intrante. Manifestum facio ego Dominicus Taliapetra habitator in Candida quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Leoni Culoridhy, villano Synaytorum, habitatori in casali Uradhiadhy et tuis heredibus totam terram seminandam quam habeo, posita in casali Finichea ad certum fictum a Nicolao Habramo ad certum affictum, cum omni plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et fictum inde recipiendi et tuas omnes utilitates in ea et ex ea faciendi, nemine tibi contradicente. Sciendum tamen est quod tu hoc anno presenti ex dictam terram debes solummodo habere totam et integram quartam partem desuper ad custoram pro seminare et kallorgicare. Pro affictu itaque dicte terre debes omni anno a mense iulii proximo in antea dare et deliberare hic in Candida mensuras boni furmenti cretensis CLXXV, conductas ad domum meam tuis omnibus expensis, sub pena dupli. Et si tunc aliquid michi de dicto afficto deficeret, teneris michi ipsum dare et complere usque ad diem X intrantem augusti. Preterea si ab aliquo molestiaris, teneor te manutenere et adiuvare toto meo posse. Si igitur et cetera. Et hec sub pena yperperorum XXXVI. Et hec manifestacionis cartula in sua permaneat firmitate. Testes Franciscus de Mollino et Marinus Porco.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Notai di Candia, b. 141
folio
19v
Source (published)
Ciaudano - Lombardo, Leonardo Marcello. Notaio in Candia
page
76
number
209
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (1)
Places (2)