Pizolo 0030
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο Paolo Primo και ο Bartolomeo Trevisan έλαβαν από τον Γεώργιο Γιαλινά 107 μουζούρια σιτάρι, τα οποία θα πληρώσουν τον ερχόμενο Σεπτέμβριο.
Text
Die V intrante. Manifestum facimus nos Paulus Primo et Bartholomeus Trivisano eius avunculus ambo habitatores Candide quia recepimus a te Georgio Ialina condam Michaelis habitatore Candide mensuras boni frumenti cretensis CVII, quod nobis dedisti pro utilitate mei suprascripti Pauli, pro quo tibi dare debemus per totum mensem setembris proximum tot denariorum quot erit valens dictum tuum frumentum sicut frumentum vendetur amodo usque per totum mensem maii proximum. Ad tenendum te ad quam vendicionem volueris de illis que fierent usque ad ipsum tempus, non ascendendo vendicio ultra yperpera XXX pro C. Et pro ipsis denariis debeo tibi dare tunc temporis tantum de bono et neto frumento novo cretensi quantum ascendent dicti tui yperpera denarii, sicut vendetur per totum mensem iulii proximum super areis, conductum ad domum tuam nostris expensis, salvum in terra. Hec autem et cetera. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris. Hec autem et cetera. Testes Nicolaus de Misina, Matheus Alivrando, Petrus Barbadico et Iohannes Pagan. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
3r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
22
number
30
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (0)