Pizolo 0092
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση
CONTENT
Summary
O Ferrante Corner βεβαιώνει τον Andrea Corner ότι ο ίδιος και ο αδελφός του Raniere έλαβαν τα 511 υπέρπυρα από την πώληση των υφασμάτων που βρίσκονταν στις γαλέρες όπου ήταν καπετάνιος ο Giovanni Querini.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Ferans Cornarius de confinio Sancte Sophye tibi Andree Cornario, olim de confinio Sancti Augustini, nunc habitatori Candide, cum tu recepisti a Raynerio Cornario fratre meo et a me tot panni cum galeis quarum fuit capitaneus Iohannes Quirino, qui ascenderunt yperpera DXI, quorum medietas erat cuiuslibet nostrum et michi dederis omnes suprascriptos denarios, tam partem meam quam partem suprascripti Raynerii fratris mei, promittens promitto tibi quod faciam suprascriptum Raynerium fratrem meum tibi facere plenam securitatem. Quod si non fecero et aliquid dapnum tibi acciderit, debeam tibi totum ipsum dapnum, cum passus fueris, emendare, omni occasione remotta. Hec autem et cetera. Testes Nicolaus de Misina et Hemanuel Agapito. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
6v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
47
number
92
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)