Pizolo 0128
IDENTITY
Year
1300
Month
Φεβρουάριος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Marco Matono νοικιάζει στον Angelo Semitecolo δύο κατοικίες στον Χάνδακα για τρία χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Μάιο, και με συνολικό ενοίκιο 12 υπέρπυρα, τα οποία καταβλήθηκαν από τον ενοικιαστή.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Marcus Matono, habitator Candide, quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Angelo Simiteculo dicto Colona, habitatori Candide, illas duas meas domus positas hic in civitate Candide, in quibus nunc habitas et illam partem que michi evenerit de illa domo, quam tu hedificasti super terram meam et Pasqualis nepotis mei, de qua sum in questione cum suprascripto Pasquale nepote meo, a kallendis mensis maii proxime venturi in antea usque ad annos III prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in eis habitandi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domus debeo tibi defendere et manutenere a qualibet persona et signoria et debeo eas tibi in culmine tenere et conservare omnibus meis expensis et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Sciendum est quod pro affictu ipsarum tocius suprascripti termini secundum pactum nostrum michi dedisti et persolvisti yperpera XII, de quibus te securum reddo imperpetuum et quietum. Sciendum est quod difinita questione que est inter me et predictum Pasqualem de ipsa domo, debeo tunc dare et satisfacere totam partem meam omnium illarum expenssarum quas tu fecisti in hedificatione ipsius, omni occasione remotta. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Petrus de Belamor, Nicolaus de Misina et Petrus Barbadico. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
8v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
62-63
number
128
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)