Pizolo 0132
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Colleganza
CONTENT
Summary
O Antonio de Abano έλαβε από τον Giacomo Cordeferro 15 υπέρπυρα για να τα επενδύσει με τον καλύτερο δυνατό τρόπο, σε χερσαίο και θαλάσσιο εμπόριο μέσα στους επόμενους 6 μήνες.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Antonius de Abano, habitator Candide, quia recepi a te Iacobo Cor(de)ferri habitatore Candide yperpera XV, cum quibus et eorum prode negociari debeo per terram et per aquam sicut michi bonum videbitur, amodo usque ad VI menses proximos, faciendo racionem infra dies XV, dando tibi tuum capitale cum duabus partibus tocius prode, retenta michi reliqua tercia parte ipsius prode. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo periculo clarefacto maris et gentium et de omni naulo et lucro personarum et non facere divisionem secundum ussum. Hec autem et cetera. Testes Nicolaus de Misina et P. de Riço. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
9r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
65-66
number
132
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (0)