Pizolo 0188
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
O ιερέας και αρχιδιάκονος Michele Rubeo, οι ιερείς Marco Alivrando, Matteo Tagliapietra, Andrea Deto, ο οποίος εκπροσωπεί και τον Michele Balbo, καθώς και οι υπόλοιποι canonici της εκκλησίας Ιεράπετρας, νοικιάζουν στον Giovanni Corner τη γη από 7 canonicata που ανήκουν στην εκκλησία Ιεράπετρας για τα επόμενα 3 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Οκτώβριο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 56 υπέρπυρα.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos presbiter Michael Rubeus archidiaconus, presbiter Marcus Alivrando, Matheus Taiapetra et Andreas Deto meo nomine et nomine presbiteri Michaelis Balbi prepositi et omnes canonici Yerapetrensis ecclesie, quia damus, concedimus atque affictamus tibi Iohanni Cornario, filio condam Iacobi Cornario, habitatori Candide, omnes partes nostras nostrarum canonicarum ecclesie Yerapetrensis, que sunt VI et unam aliam partem que vacat in dicta ecclesia Yerapetre, a kallendis mensis octubris nuper preteriti usque ad annos III prius venturos, tempore pacis in capite levantis huius insule, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, fructus et raciones villanorum ipsarum nostrarum VII partium secundum ussum terre tolendi et accipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine vobis contradicente. Vos vero pro affictu ipsarum suprascriptarum VII partium nobis dare et solvere debetis omni anno in festo Asumptionis beate Marie Virginis yperpera LVI, salva in terra, sub pena dupli pro quolibet termino. Sub pena dicti affictus in duplum et in sua permaneat firmitate. Testes suprascripti et Matheus Alivrando. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
12v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
90-91
number
188
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (10)
Institutions (1)
Places (1)