Pizolo 0212
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
12
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Bartolomeo de Mediolano νοικιάζει στον διάκο Μιχάλη Αρμένη ένα "λουτρό" με μικρή κατοικία, τα οποία ο ίδιος έχει νοικιάσει από τo δημόσιο, για τα επόμενα δυο χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Απρίλιο. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 12 υπέρπυρα και θα καταβάλλεται το μισό στην αρχή και το άλλο μισό στα μέσα του χρόνου.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Bartholomeus de Mediolano, habitator Candide, quia do, concedo atque afficto tibi Michali Armeni diaco, habitatori in burgo Candide, illum meum balneum positum hic in burgo Candide cum sua domo parva, quod habeo ad affictum a comuni Crete, cum omnibus puteis et aquis dicto balneo pertinentibus, sicut ipsas aquas habeo a comuni, a kallendis mensis aprilis proxime venturi in antea usque ad annos II prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eo ex eo faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quod balneum debeo tibi ad omnes meas expensas in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Verum quod si inveniem aliquid devastatum in dicto balneo et potero illud tibi probare quod fecisses illud, tu teneris illud emendare ad tuas expensas. Ego vero si voluero facere plidhos pro utilitate casalis, possum tollere de aqua putei quod est iuxta caluci pro ipsis plidhis faciendis. Tu vero pro affictu ipsius debes michi dare omni anno yperpera XII, silicet medietatem in principio cuiuslibet anni et aliam medietatem in medio cuiuslibet anni. Sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debes illud michi in culmine refutare, sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes suprascripti et Deodatus vel Hemanuel Agapito. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
14v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
103
number
212
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)