Pizolo 0213
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
12
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Αγοραπωλησία
CONTENT
Summary
Ο Pietro Simeon πουλά στον Ruggiero Ruzier έκταση γης και ένα αμπέλι στο χωριό Δρακουλιάρης για όσο διάστημα τα έχει νοικιάσει και ο ίδιος από την πολιτεία. Ο Ruggiero αναλαμβάνει να δίνει στο δημόσιο το συμφωνηθέν ενοίκιο και θα καταβάλλει στον Pietro Simeοn 50 υπέρπυρα.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Petrus Simeon, habitator Candide, quia do, vendo atque transacto tibi Ruçerio de Ruçerio, habitatori Candide, totam meam partem tocius terre casalis nomine Vraculiari, quod habeo ad affictum a comuni Crete cum illa mea vinea quam feci et plantavi in dicto casali, amodo videlicet in antea usque per totum tempus quo dictam partem meam ipsius casalis a dicto comuni Crete habere et tenere debeo, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, vendendi, dandi, donandi, dominandi et quitquid tibi melius placuerit faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Vero debes solvere comuni omni anno illud affictum quod ego teneor dicto comuni pro ipsa mea parte et pro precio et solucione suprascripte mee partis et ipsius vinee. Sicut concordes fuimus michi dedisti et persolvisti yperpera L de quibus te securum reddo imperpetuum et cetera. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Deodatus Agapito. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
14v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
104
number
213
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (1)