Pizolo 0234
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
17
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola Pantaleon Πηδαρούλης νοικιάζει στον Giovanni Greco έκταση γης στη Χερσόνησο για τα επόμενα 11 χρόνια αρχής γενομένης από τον προσεχή Φεβρουάριο. Ως ενοίκιο θα του καταβάλλει ετησίως 120 μουζούρια σιτάρι.
Text
Die XV exeunte. Manifestum facio ego Nicolaus Pantaleo Pidharuli habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Iohanni Greco habitatori Candide totam meam terram de Crisoniso tam mesticam quam salvaticam a kallendis mensis februarii nuper ellapsi in antea usque ad annos XI prius venturos, pace existente in capite levantis huius insule Crete, tali pace quod terra ipsa possit laborari et coli, cum omni plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfìctandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam tibi debeo tibi defendere et manutenere. Tu vero affictu ipsius terre debes michi dare omni anno tempore mensionis super areis mensuras boni frumenti cretensis CXX et in ha prima mensione quod non debes michi dare nisi semen quod ibidem fiet. Sciendum est quod si talis guera supervenerit in capite levantis huius Insule ante dictum terminum, quod abscit, ita quod non posses recoligere quod esset illuc seminatum, non teneris michi de affictu predicto nisi de tanto quanto poterit recolligi. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Andreas Labardo. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
16v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
114
number
234
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (1)