Pizolo 0241
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
17
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση
CONTENT
Summary
Ο Donato, ο επονομαζόμενος Scopolo, çimator, αναλαμβάνει εργασία στο κατάστημα του επίσης çimatore Francesco για τα επόμενα 4 χρόνια, αρχής γενομένης από τον προσεχή Ιανουάριο. Η αμοιβή του ορίζεται στα 2 denari για κάθε braccio υφάσματος που θα ολοκληρώνει.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Donatus çimator dictus Scopolo, olim de Veneciis nunc habitator Candide, tibi magistro Francisco çimatori nunc habitatori in dicta Candida quia in Dei et Christi nomine firmo tecum societatem in hunc modum, quod a kallendis mensis ianuarii proxime venturi in antea usque ad annos IIII prius venturos debeo laborare tecum die et noctuque in stacione tua de arte çimarie et de omnibus aliis pannis quos cimavero. Ego debeo habere duos denarios de quolibet bracio tam de bonis et magnis pannis quam de omnibus aliis et tu debes habere totum residuum solucionis ipsorum panorum. Tu vero debes michi dare ad cimandum de omnibus pannis qui venerint sive adduco in stacionem nostram ita per racionem sicut tibi tam de bonis et magnis quam de aliis et non debes accipere aliquem aliud servum in stacione tua pro cimado nec disipulum nisi unum puerum cui dare debeas ad cimandum per racionem de pannis qui venerint in stacionem nostram et totum lucrum ipsius debet esse tuum. Omnes expense tam stacionis quam forficiarum quam omnium aliarum expenssarum pro nostra stacione debent esse super te. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Et tu teneris michi predicta omnia observare sub illa pena qua tibi teneor. Testes Nicolaus Piçolo sartor, Andreas Lambardo et Deodatus Agapito. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
16v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
117
number
241
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)