Pizolo 0251
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάρτιος
Day
19
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Nicola de Molino έλαβε ως άτοκο δάνειο από τον Pietro Caliva 300 υπέρπυρα με προθεσμία εξόφλησης τον προσεχή Σεπτέμβριο. Επιπλέον, ο Nicola de Molino αναλαμβάνει να δώσει στον Pietro όλη την ετήσια παραγωγή σε τυρί και μαλλί του ίδιου και των βιλάνων του στη Σητεία και θα συνυπολογιστούν στα 300 υπέρπυρα. Αν είναι λιγότερα από το χρέος, αναλαμβάνει να του δώσει επιπλέον ποσότητα σιταριού και κρασιού αντίστοιχης αξίας.
Text
Die XIII exeunte. Manifestum facio ego Nicolaus de Molino, filius condam Iohannis de Molino habitator Candide quia recepi a te Petro de la Chaliva habitatore Candide yperpera CCC que michi dedisti et prestetisti causa amoris pro utilitatibus meis faciendis, amodo usque per totum mensem setembris proxime venturum proxime venturum, salva in terra, omni occasione remotta. Sciendum tamen est quod teneor et debeo tibi dare in hoc presenti anno totum meum caseum et lanam quod et quam habebo in Sythea, tam a meis vilanis quam de meo proprio, computando ipsum caseum et ipsam lanam sicut alii millites ipsius turme Sythee vendent suum caseum et suam lanam per tempora quando ipsam receperis. Et totum illud quod inde recipies debes computare in tuis suprascriptis yperperis, satisfaciendo tu michi si aliquid inde superaverit. Et si defecerit ad solucionem tuorum denariorum, debeo tibi dare tantum de meo frumento et vino de Sythea quod sufficiat ad solucionem residui tuorum denariorum, computando ipsum frumentum et vinum sicut patruus meus Franciscus de Molino vendiderit suum frumentum. et vinum. Et si suprascriptus Franciscus non vendet de suo frumento et vino, debemus ipsa computare ad iuxtum precium sicut vendentur per tempora mensionis et vindemie hic in Candida, deducendo pesum, expensas nauli et porte et bastasiorum. Hec autem et cetera. Nicolaus de Misina, P. de Riço, Iohannes Malasacha et Deodatus Agapito. Complere et dare. Iudices Marinus Barbadico et Phylipus Sesendulo. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
17v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
121-122
number
251
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (10)
Institutions (0)
Places (1)