Pizolo 0340
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Violando Pilloso απελευθερώνει έναντι 24 υπερπύρων τον σκλάβο του Κώστα, γιο του ποτέ Γεώργιου Κολόνα, μαζί με τα υπάρχοντα παιδιά του ή όσα πιθανόν γεννηθούν στο μέλλον.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Violandus Pilloso habitator Candide cum meis heredibus tibi Coste filio condam Georgii Colona de Sancta Herini, sclavo meo et tuis heredibus qui nati sunt vel nassituri erunt, ac notum volo fieri universis presentem paginam inspecturis, quia considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare ac pro meorum remissione pecaminum nec non pro yperperis in Creta currentibus XXIIII que tu michi dedisti pro tua redeptione, facio te cum tuis heredibus qui nati sunt et nassicturi erunt liberum et francum imperpetuum ab omni vinculo servitatis quo michi hactenus subiacuisti vel de cetero subiacere debebas, ita quod deinceps liber stes, habites et ambules iuxta tuum beneplacitum, nec alicui liceat te subiecionis vinculo ulterius subiugare. Quapropter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Sub pena auri librarum quinque et in sua permaneat firmitate. Testes Deodatus Agapito, Nicolaus de Misina et Andreas Lambardo et Petrus Donno. Habeo unam suam cupa pignus pro yperperis X et grossis I. Non. Yperpera II.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
22v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
159
number
340
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)