Pizolo 0359
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Δάνειο
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Dragogna και ο πατέρας του Pietro Dragogna έλαβαν ως δάνειο από τον Filippo de Vrado 13 υπέρπυρα, για χρήση από τον Giovanni, με προθεσμία εξόφλησης μέσα στους επόμενους 6 μήνες.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Iohannes Dragogna, filius divisus a Petro Dragogna et suprascriptus Petrus Dragogna eius pater, ambo habitatores in casali Macrendigho, quia recepimus a te Phylipo de Vradho habitatore Candide yperpera XIII, que nobis dedisti pro utilitate mei suprascripti Iohannis usque ad VI menses proximos, cum tali prode vel dapno quali per racionem C yperperorum et temporis proiecerit habere stacionis Vicentii de Millitibus specialis de Candida hoc anno, non ascendendo lucrum ultra yperpera XX pro C in anno. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo tali periculo ignis et latronum clarefacto quali erit et cetera. Ad tenendum te ad quem nostrum volueris. Hec autem et cetera. Testes Paulus Dono, Nicolaus de Misina et Marcus Meço. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
24r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
167
number
359
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)