Pizolo 0367
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
6
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
O Nicola da Alessandria απελευθερώνει έναντι 35 υπερπύρων τον σκλάβο του Ιωάννη Τούρκο και τους απογόνους του.
Text
Die VI intrante. Manifestum facio ego Nicolaus de Alexandria habitator Candide tibi Iohanni Turco, quem batiçavit nobilis vir Alexius Calergi, sclavo meo, ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare ac pro meorum remissione pecaminum, nunc vero pro yperperis in Creta currentibus XXXV que tu michi dedisti pro tua redeptione, facio te cum tuis heredibus qui nati sunt et nascituri erunt liberum et francum imperpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel de cetero subiacere debebas. Ita quod deinceps liber stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te subiecionis vinculo ulterius subiugare. Quampropter defensionem sancte matris ecclesie te commendo. Sic igitur et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Antonius Staniarius, Nicolaus de Misina et Andreas Lambardo. Complere et dare. Si datum michi fuerit pro ipso yperpera XXXV. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
24v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
171-172
number
367
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)