Pizolo 0373
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
7
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση||Εξόφληση
CONTENT
Summary
Ο Andrea de Rainaldo νοικιάζει στην Maria, χήρα του Michele Barbo, το σπίτι στο οποίο ήδη διαμένει στον βούργο του Χάνδακα, για τα επόμενα δυόμισι χρόνια, αρχής γενομένης από την πρώτη του τρέχοντος μήνα. Καταβλήθηκε το ενοίκιο και των δύομισι χρόνων, ύψους 14 υπερπύρων.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Andreas de Raynaldo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Marie relicte Michaelis Barbo habitatrici in eadem Candida illam meam domum positam hic in civitate Candide, in qua nunc habitas, sicut ipsam habes et tenes ad presens a primo die huius presentis mensis in antea usque ad annos II ÷ prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in ea habitandi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debeo tibi defendere et manutenere contra quamlibet personam et signoriam que de ipsa te molestare voluerit et eam tibi in culmine tenere et conservare omnibus meis expensis. Sciendum est de affictu ipsius tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum michi dedisti et persolvisti yperpera XIIII, de quibus te securum reddo imperpetuum et cetera. Sub pena dicti affictus in duplum et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Thomas Trivisano. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
24v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
173-174
number
373
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)