Pizolo 0391
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
13
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Andrea de Rainaldo νοικιάζει στον Benvenuto το σπίτι στο οποίο ήδη διαμένει o δεύτερος στον Χάνδακα, από τον τρέχοντα μήνα και για τα επόμενα τρία χρόνια. Καταβλήθηκε το ενοίκιο και των τριών χρόνων, ύψους 16 υπερπύρων.
Text
Die XIII intrante. Manifestum facio ego Andreas de Raynaldo filius condam Iohannis de Raynaldo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Benevenuto olim mesiete habitatori in eadem Candida et tuis heredibus illam meam domum positam hic in civitate Candide in qua nunc habitas, sicut ipsam habes et tenes ad presens a kallendis mensis aprilis venturi per XIIIIa indicionem prius venturam usque ad annos III prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine tua licencia affictandi, set omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debeo tibi defendere et manutenere a qualibet persona et signoria et eam tibi in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit meis expensis. Sciendum est quod de affictu ipsius domus totius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum michi dedisti et persolvisti yperpera XVI, de quibus te securum reddo imperpetuum et quietum et cetera. Sub pena yperperorum X et in sua permaneat fìrmitate. Testes Nicolaus de Misina et Angelus Steno. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
26r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
180-181
number
391
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)