Pizolo 0400
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
15
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Andrea de Rainaldo νοικιάζει στην Ευδοκία, χήρα του Michele Verivo, το σπίτι στο οποίο ήδη διαμένει η δεύτερη στον Χάνδακα, αρχής γενομένης από τις 6 Μαΐου του τρέχοντος και για τα επόμενα δυόμισι χρόνια. Καταβλήθηκε το συνολικό ενοίκιο, ύψους 10 υπερπύρων.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Andreas de Raynaldo filius condam Iohannis de Raynaldo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Eudhochie relicte Michalis Verivo habitatrici Candide et tuis successoribus illam meam domum positam hic in civitate Candide, in qua nunc habitas sicut ipsam habes et tenes et presens a die VI intrante mensis maii proximi in antea usque ad annos II ÷ prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, in ea habitandi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debeo tibi defendere et manutenere a qualibet persona et signoria et debeo tibi in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit omnibus meis expensis. Sciendum est quod de affictu ipsarum tocius suprascripti termini secundum pactum nostrum michi dedisti et persolvisti yperpera X, de quibus te securum reddo imperpetuum et cetera, sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes M. de Laurencio paduanus et Nicolaus de Misina et Petrus Barbadico. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
26v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
184-185
number
400
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (0)