Pizolo 0405
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
17
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni da Porto νοικιάζει στον Λέο Λιμενίτη ένα αμπέλι για τα επόμενα 27 χρόνια με ετήσιο ενοίκιο 7 μουζούρια σιτάρι ή ένα υπέρπυρο.
Text
Die XIIII exeunte. Manifestum facio ego Iohannes de Porto filius condam Thome de Porto habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Leoni Lemeniti francus habitatori in casali meo Stamni illam peciam terre de lo soghoro dicti loci in qua plantasti vineam sicut ipsam habes circumdata de fosato a kallendis mensis octubris proxime venturi in antea usque ad annos XXVII prius ventures, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, cerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare et ea lachiçare secundum ussum ipsius loci et in culmine tenere et conservare omnibus tuis expensis. Pro cuius affictu debes michi dare omni anno postquam compleverit terminus illius affictationis quam tibi fecit suprascriptus Thomas condam pater meus de terra ipsius loci tempore mensionis super areis mensuras boni frumenti cretensis VII vel yperpera I quod volueris. Et completo vero termino suprascripto debes suprascriptam vineam michi in culmine refutare, sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Amico et Nicolaus de Misina et Nicolaus Alexii. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
27r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
187
number
405
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (2)
Institutions (0)
Places (1)