Pizolo 0409
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
18
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Colleganza
CONTENT
Summary
O Alssio della Torre έλαβε από τον Giovanni Rogini 49 ασημένια πιρούνια (;) αξίας 25 υπερπύρων για να τα εμπορευτεί τους επόμενους 3 μήνες.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Alexius de la Tore habitator Candide quia recepi a te Iohanne Rogini dicto Tataro de confinio Sancte Iustine pirulos de ambro argenti XLVIIII quos michi valere computasti yperperis XXV, cum quibus negociari debeo per terram et per aquam sicut michi bonum videbitur amodo usque ad III menses proximos sicut michi bonum videbitur, dando tibi tuum capitale cum duabus partibus tocius prode, retenta michi reliqua tercia parte ipsius prode. Tamen tuum suprascriptum habere debet esse in tuo periculo clarefacto maris et gentium. Hec autem et cetera. Testes Andreas Lambardo et Paulus Donno. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
27v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
189-190
number
409
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (3)
Institutions (0)
Places (0)