Pizolo 0412
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
19
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Τα αδέλφια Εμμανουήλ και Κωνσταντίνος Αρμάκης νοικιάζουν στον Marino Querini τη γη που κατέχουν στο χωριό Μπόμπια για 8 χρόνια και 5 μήνες. Για τους 5 μήνες δεν θα καταβάλλει ενοίκιο, ενώ για τα υπόλοιπα 8 έτη το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 12 υπέρπυρα.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Hemanuel et Constantinus Armachi fratres fllii condam Gavrili Armachi habitatores in burgo Candide quia damus, concedimus atque affictamus tibi Marino Quirino habitatori Candide totam terram nostram nobis pertinentem de iure millicie nomine Limne, que hodie dicitur Bombea, cum omnibus habenciis et pertinenciis dicte nostre partis ipsius millicie pertinentibus et eum illa racione et iurisdicione quam habemus de ipsa scripta est in catastico condam patri nostro, excepto villanis et terram Crusione a die primo quo facta fuit pax inter nos et Alexium Calergi de hac yminenti pace usque ad annos VIII, et menses V prius venturos, pace existente in capite ponentis huius Insule, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero de predictis V mensibus nullum affictum nobis dare debes, set pro affictu reliquorum VIII, annorum debes nobis yperpera omni anno in fine cuiuslibet anni yperpera XII. Sciendum est quod debes nobis dare in kallendis mensis setembris proximi yperpera XXIIII pro affictu primium duorum annorum. Item debes esse nobiscum coram dominatione et partitoribus comunis ad faciendum nobis dividere terram nostram de la Messaria, sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Andreas Lambardo. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
27v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
191
number
412
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (5)
Institutions (0)
Places (3)