Pizolo 0425
IDENTITY
Year
1300
Month
Απρίλιος
Day
23
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Pasqualigo νοικιάζει στον Pasquale Cavalier ένα αμπέλι που έχει και εκείνος νοικιασμένο από την Giacomina, χήρα του Nicola Gisi Sopoli και την κόρη της Ymilia Donno και για το ίδιο χρονικό διάστημα. Ως ετήσιο ενοίκιο ορίζονται τα 3/5 της παραγωγής σε μούστο και το μισό της παραγωγής σε σταφίδα.
Text
Die VIII exeunte. Manifestum facio ego Iohannes Pasqualigo habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Pasquali Kavalier habitatori in burgo Candide et tuis heredibus illam meam vineam positam in terram casalis Chinamo, que michi venit in parte quando divisimus cum fratribus meis, a kallendis mensis octubris proxime venturi in antea usque per totum tempus quo dictam vineam habere et tenere debeo a Iacobina relicta Nicolai Gisi Scopoli et Ymilia Donno eius fìlia et ad renovandum tibi cartam sicut ipse michi facere tenetur et debet, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine mea licentia affictandi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debes omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare et ponere omni anno chatavolatas silicet opera XV de catavolatis donec necesse fuerit et eam omni quarto anno lachiçare et in culmine tenere et conservare omnibus tuis expensis cum suis trafis et fosatis et patiterio. Sciendum est quod si in aliquo anno pones ultra dicta XV opera catavolatum, in sequenti anno possis ponere tantum minus. Et pro affictu ipsius mee vinee debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterium de toto musto et manganiti ex dicta vinea provenientibus de omnibus quinque partibus tres partes, aliis duabus partibus tibi retenentis. Et de tota uva pasa et de omnibus climatis totam medietatem, alia medietate tibi retenta. Sub pena dupli pro quolibet termino. Ambolico debet poni ad voluntatem tuam ad tuas expensas. Completo vero termino suprascripto debes michi suprascriptam vineam in culmine refutare, sub pena yperperorum L et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina, Nicolaus Alexii et Marinus Gisi. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
28v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
196
number
425
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (1)