Pizolo 0445
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
1
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Gradenigo νοικιάζει στον βιλάνο του δημοσίου Κυριάκο Ξυλόπαργο τον μισό κήπο του με την πέργολα και όλα τα δέντρα εκτός από μια συκομουριά στο χωριό Μακρυτείχος για τα επόμενα 10 χρόνια αρχής γενομένης από τις 23 Νοεμβρίου. Ο Κυριάκος αναλαμβάνει την υποχρέωση να φροντίζει τον κήπο, να μεγαλώσει την πέργολα και να φυτέψει οπωροφόρα δέντρα. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 22½ υπέρπυρα. Ο Gradenigo θα εξασφαλίζει στον Κυριάκο κοπριά από τα βόδια του, καθώς και ένα βόδι με το οποίο θα καλλιεργεί την γη. Ο ενοικιαστής αναλαμβάνει επίσης σε αυτό το διάστημα να χτίσει έναν φράχτη γύρω από τον κήπο.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes Gradonico habitator in casali Macrendigho quia do, concedo atque afficto tibi Kyriaco Xsilopargo villano comunis habitatori in eodem casali et tuis heredibus totam et integram medietatem totius mei çar¬dini quod est a molendino Cudhunato inferius cum medietate omnium arborum et pergularum ipsius çardini, exceptam illam arborem sicomorum que retineo pro me, a die XXIII mensis novembris nuper ellapsi in antea usque ad annos X prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam medietatem ipsius çardini debes bene tenere et aptare bene et convenienter omni anno per tempora congrua sicut decuerit et in cul¬mine tenere et conservare. Verumtamen teneris et debes agrandire et cresere pergullam ipsius çardini usque ad predictam arborem sicomorum et debes implantare omnes arbores fructuosas in quocumque loco quo tibi dixero et ipsas in culmine conservare. Tu vero et servus tuus habere debetis aquam semel in ebdomada silicet medietas unius die qualibet die mercurii secundum ussum loci illius. Tu vero pro affictu ipsius medietatis debes michi dare omni anno yperpera XXII ÷ in illis terminibus quibus solvere debent alii çardinarii ipsius loci. Tu debes accipere omni anno medietatem totius copree meorum bovum quam debeo tibi dare et debes eam ponere in dictum çardinum et debeo tibi dare semel in anno unum bovem ad laborandum terram ipsius çardini. Item debes facere dicto çardino unum murum de lapidibus et pallo altum medium passum ab Ogdho Amuriano usque ad flumen usque ad comple¬mentum dicti termini. Completo vero termino suprascripto debes michi dictum çardinum in culmine refutare, sub pena yperperorum X et in sua permaneat firmitate. Testes Iohannes de Porto, Nicolaus de Amico, Nicolaus Alexii et Nicolaus de Misina. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
30r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
205-206
number
445
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (3)