Pizolo 0448
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Η Giacomina, κόρη του ποτέ Bartolomeo Franco και χήρα του Raffaele Baseggio, απελευθερώνει έναντι 80 υπερπύρων τον σκλάβο της Θεοτόκη Πλατύραχο γιο του ποτέ Γεώργιου Πλατύραχου μαζί με τους απογόνους του.
Text
Die secundo. Manifestum facio ego Iacobina filia condam Bartholomei Franco, relicta Raphaelis Baxilio habitatrix Candide cum meis successoribus tibi Dheotochi Platiragho filio condam Georgii Plantirago sclavo meo et tuis heredibus qui nati sunt et nascituri erunt ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum et parentum meorum remissione pecaminum, considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, nec non pro yperperis in Creta currentibus LXXX, que tu michi dedisti pro tua redeptione, facio te cum tuis heredibus qui nati sunt et nasituri erunt liberum atque francum imperpetuum ab omni vinculo servi-tutis quo michi subiacuisti, ita quod deinceps liber stes, habites et habules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te subiecionis vinculo ulterius subiugare. Quapropter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Sub pena auri librarum quinque et in sua per¬maneat firmitate. Testes Iohannes Belli et Petrus de Variente et Gibertus Baxilio. Debet solvere istos denarios per totum hunc presentem mensem maii. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
30v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
208
number
448
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)