Pizolo 0566
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούνιος
Day
9
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση||Προίκα
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Lambardo βεβαιώνει την συζυγό του Franceshina, κόρη του κήρυκα Libanore, ότι έλαβε τη συμφωνηθείσα προίκα ύψους 160 υπερπύρων.
Text
Die nono intrante. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Iohannes Lambardo murarius habitator Candide cum meis heredibus tibi Franceschine filie Libanoris preconis dilecte uxori mee et tuis successoribus de tota illa repromissa magna vel parva quam pro te michi in die nostre desponsationis dare promissa fuit, que vero suprascripta repromissa fuit desuper toto in denariis et aliis rebus extimata yperperis CLX. Nunc autem quia tu de supra¬scripta repromissa me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Iohannes Pasqualigo, Phylipus de Abano et Nicolaus Lando. Complere et dare. Solvit .
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
38r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
260
number
566
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)