Pizolo 0546
IDENTITY
Year
1300
Month
Μάιος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Marco Pasqualigo εκμισθώνει στον Γεώργιο Λογοθέτη και στον γιο του Κωνσταντίνο ένα αμπέλι στο χωριό Κίναμο από τον προσεχή Οκτώβριο και για όσο χρόνο το έχει ήδη μισθώσει και ο ίδιος από την Giacomina Querini και την κόρη της Emilia Donno. Το ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 3/5 της παραγωγής σε μούστο και καρπό.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Marcus Pasqualigo habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto vobis Georgio Logodheti et Constantino eius filio naturali habitatoribus in burgo Candide et vestris heredibus illam meam vineam positam supra terram casalis Chinamo quam habeo ad affictum a Iacobina Quirino et Ymilia Donno eius filia, que michi venit in parte quando divisi cum fratribus meis, a kallendis mensis octubris proxime venturi in antea usque per totum tempus quo dictam vineam a suprascriptis dominabus habere et tenere debeo et ad renovandum cartam sicut dicte dominabus michi facere tenentur et debent. Cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, nemini sine mea licencia affictandi, set omnes alias vestras utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam vineam debetis omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, çerpire, çapare, scafiçare et eam catavoliçare sicut necesse fuerit et amodo usque ad annos IIII eam omni anno lachiçare et inde in antea in capite omnium trium annorum lachiçare et in culmine tenere et conservare cum suis trafis et fosatis et patiterio omnibus vestris expensis. Et pro affictu ipsius vinee debetis michi dare omni anno tempore vindemie super patiterium de omnibus quinque partibus tocius musti et fructus ex dicta vinea provenientibus integraliter tres partes, aliis II partibus tibi retentis, sub pena dupli pro quolibet termino. Ad tenendum me ad quem vestrum voluero. Ambellico debet poni de tua voluntate ad vestras expensas. Ego vero teneor tibi facere unum bonum patiterium et sufficientem pro ipsa vinea a kallendis mensis octubris proximi usque ad annos III prius venturos. Completo vero termino suprascripto debes dictam vineam in culmine refutare sub pena yperperorum L et in sua permaneat fìrmitate. Ad tenendum me ad quem vestrum voluero in toto et in parte. Testes Iohannes Pagan, Petrus Barbadico et Andreas Kavalario. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
36v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
251-252
number
546
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (8)
Institutions (0)
Places (1)