Pizolo 0558
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούνιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Η Agnese, χήρα του Marco Vidal, νοικιάζει στον Leonardo Marescalco το σπίτι όπου ήδη διαμένει στον Χάνδακα για άλλα 6 χρόνια. Το ενοίκιο όλων των χρόνων καταβλήθηκε.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Agnes relicta Marci Vitalis habitatrix Candide quia cum meis successoribus do, concedo atque afficto tibi Leonardo Marescalcho habitatori Candide unam meam domum positam hic in civitate Candide de iure mearum serventariarum de lo Vari, silicet illam quam habes et tenes ad presens amodo videlicet in antea usque ad annos VI prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debeo tibi defendere et manutenere a qualibet persona et signoria que de ipsa te molestare voluerit. Et tu debes eam ad omnes tuas expensas in culmine tenere et conservare. Sciendum est quod de affictu ipsius domus tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et quietum. Completo vero termino suprascripto debes michi suprascriptam domum in culmine refutare. Sub pena auri librarum quinque et in sua permaneat flrmitate. Testes suprascripti. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
37v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
255-256
number
558
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (2)
Institutions (0)
Places (1)