Pizolo 0559
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούνιος
Day
2
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση||Διακανονισμός
CONTENT
Summary
Η Agnese, χήρα του Marco Vidal, βεβαιώνει τους προγονούς της, Nicola, Pietro και Giovanni γιους του Vidal, ότι έλαβε την προίκα της και όσα της αντιστοιχούσαν από την περιουσία της, την οποία κρατούσε ο μακαρίτης σύζυγός της.
Text
Die eodem. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Agnes relicta Marci Vitalis, habitatrix Candide, vobis Nicolao, Petro et Iohanni Vitali, filiis condam suprascripti Marci Vitalis, privignis meis, habitatoribus Candide, de omni re quod continetur et legitur in mei diiudicatus carta et desuper omnibus aliis ab innicio usque modo. Sciendum tamen est quod fui vobiscum tali modo in concordio quod recepi in me pro solucione tocius mee repromisse et et libras XII÷, que habere debebam pro meo crosino et pelicio viduali sicut in mei diiudicatus carta continetur illas meas serventarias II÷ que fuerunt mee, quas dedi suprascripto patri vestro tempore nostre desponsationis unum equum ab armis. Insuper autem promittens promitto vobis quod habebo ratam et firmam illam affictationem quam fecit suprascriptus pater vester condam vir meus de meis domibus mearum serventariarum sicut ipsam fecit. Nunc autem et cetera. Testes suprascripti, Iohannes Pepo, Petrus Barbadico, Matheus Alivrando, Andreas Kavalario et Nicolaus Lando, Thomas Trivisano. Complere et dare. Si isti fecerint sibi securitatem ei desuper omnibus, dixerunt ambo quod negocium staret sic donec reddirent ad me, pro uno equo de quo non erant in concordio. Duo ex isti fecerunt securitatem. Et alius tercius. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
37v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
256-257
number
559
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)