Pizolo 0651
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούλιος
Day
26
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Rizzo εκμισθώνει στον Giovanni Cocco κατοικίες του στον Χάνδακα, όπου ο δεύτερος ήδη κατοικεί, για τα επόμενα δυο χρόνια, αρχής γενομένης από τον Νοέμβριο. Το ενοίκιο όλων των χρόνων καταβλήθηκε.
Text
Die eodem. Manifestum facio ego Iohannes de Riço habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Iohanni Cauco de confinio Sancti Fantini et tuis heredibus omnes illas meas domus positas hic in civitate Candide in quibus habitas, sicut ipsas habes et tenes ad presens amodo usque ad medium mensem novembris proxime venturum et inde in antea usque ad annos II prius venturos, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quas domus debeo ad omnes meas expensas tibi in culmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Sciendum est quod de affictu ipsarum tocius suprascripti termini secundum pactum inter nos habitum me bene et perfecte appacasti et deliberasti, amodo igitur in antea te securum reddo imperpetuum et quietum, sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Petrus de Vigoça, Petrus Barbadico et Marinus Gisi. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
43v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
296-297
number
651
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (4)
Institutions (0)
Places (0)