Pizolo 0656
IDENTITY
Year
1300
Month
Ιούλιος
Day
29
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Σύμβαση μαθητείας
CONTENT
Summary
Ο Marco Caravello παραδίδει ως μαθητευόμενο στον χτίστη Marco Lambardo τον Μιχάλη, γιο του βιλάνου του Ιωάννη Ρόδιου, για τα επόμενα 6 χρόνια.
Text
Die tercio exeunte. Manifestum facio ego Marcus Karavello habitator Candide tibi Marco Lambardo murario habitatori Candide quia affirmo tecum Michalem filium Iohannis Rodhio villanum meum amodo usque ad VI annos proxime venturos tali quidem modo et ordine quod die noctuque stare et esse debeat tecum in domo tua ad laborandum de arte tua sicut sibi iusseris laborare et in omnibus aliis tuis serviciis competentibus, non recedendo a te neque a serviciis tue artis contra tuam voluntatem usque ad complementum dicti termini. Et si recesserit te invicto liceat tibi cum misso et sine misso alicuius curie eum capere et ad tua servicia redducere et eum verborum et verberum districte corigere. Et tanto quanto a te vel tuis serviciis foris steterit te invicto, tantum post complementum dicti termini tibi in duplo servire teneatur. Tu vero debes eum docere artem tuam secundum tuum scire et posse et debes sibi dare victum et vestitum et calciamenta convenientia iuxta tuam possibilitatem. Et ego debeo sibi dare omni anno grisam I pro suo dorso. Completo vero termino suprascripto debes sibi dare de arnesiis tue artis ad hoc ut possit laborare, secundum ussum. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Andreas Lambardo et Andreas Kavalario. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
44r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
298-299
number
656
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (0)