Pizolo 0677
IDENTITY
Year
1300
Month
Αύγουστος
Day
4
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Εξόφληση||Προίκα
CONTENT
Summary
Ο Giorgio Sclavo βεβαιώνει την σύζυγό του Ελένη, κόρη του Μανόλη Πασπαλά, ότι έλαβε την συμφωνηθείσα προίκα ύψους 61 υπερπύρων. O Pietro Sclavo, αδελφός του Giorgio, αναλαμβάνει να διασφαλίσει την προίκα της κουνιάδας του με υποθήκευση περιουσιακών του στοιχείων.
Text
Die quarto intrante. Plenam et irrevocabilem securitatem facio ego Georgius Sclavo habitator in casali Pegudhuri tibi Helene fìlie Manoelis Paspala dilecte uxori mee de tota illa repromissa magna vel parva quam pro te michi in die nostre desponsationis dare promissa fuit, que vero suprascripta repromissa fuit desuper toto in denariis et aliis rebus extimata yperperis LXI. Nunc autem et cetera. Ad hec autem insuper manifestum facio ego Petrus Sclavo habitator in dicto casali Pegudhuri tibi suprascripte Helene uxori suprascripti Georgii fratris mei, cognate mee, quia recipio te et totam suprascriptam tuam repromissam que est yperpera LXI super me et omnibus meis bonis habitis et habendis, ita quod quandocumque veneris te ad apacandum de tua repromissa tam in vita quam in morte aut tui commissarii vel successores, tunc libertatem habeas te reverti super me et bonis meis ad appacandum te de suprascripta tua repromissa vel de illo quod defecerit ad solucionem tue repromisse. Nunc autem et cetera. Testes Iohannes Pagan et Matheus Alivrando. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
45v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
307
number
677
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (6)
Institutions (0)
Places (1)