Pizolo 0705
IDENTITY
Year
1300
Month
Αύγουστος
Day
12
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Σήφης Σκλάβος μισθώνει από τον Giovanni Pisano 50 κατσίκες για τα επόμενα 3 χρόνια. Το ετήσιο ενοίκιο ορίστηκε στα 8 υπέρπυρα και θα καταβάλλεται σε δυο δόσεις.
Text
Die XII intrante. Manifestum facio ego Sifì Sclavus habitator in castro Adanati quia recepi a te Iohanne Pissano condam Iohannis Catalioti habitatore Candide pecudes L bonas et iuvenes magnas a lacte ad electam ad meum [libit]um, quas habere et tenere debeo nomine affictus ad omnes meas expensas amodo usque ad annos III prius venturos. Et pro affictu ipsarum debeo tibi dare omni anno yperpera in Creta currentia VIII silicet medietatem per totum quemlibet mensem aprilis et aliam medietatem per totum quemlibet mensem iunii, sub pena dupli pro quolibet termino. Completo vero termino suprascripto debeo tibi hic in burgo in Candida tuas suprascriptas pecudes bonas et iuvenes magnas a lacte ad electam dare et presentare vel pro ipsis yperperis XX, omni occasione remotta. Sciendum est quod si guera superveniret in insula Crete ante complementum dicti termini, si voluero tibi dare et presentare tuas suprascriptas pecudes, teneris ipsas recipere. Hec autem et cetera. Testes Petrus de Vigonça, Iohannes Greco et Matheus Mudacio et Phylipus Marino. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
47v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 1
page
320
number
705
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (7)
Institutions (0)
Places (1)