Pizolo 0719
IDENTITY
Year
1304
Month
Απρίλιος
Day
30
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Παραχώρηση
CONTENT
Summary
Ο Domenico da Alessandria παραχωρεί αιωνίως στον γαμπρό του Nicola Illario έκταση γης που βρίσκεται στον Χάνδακα μεταξύ των σπιτιών του και των σιταποθηκών.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Dominicus de Alexandria habitator Candide quia cum meis heredibus do, donno et in perpetuum transacto tibi Nicolao Illario habitatori in casali Livadhia genero meo illa nostram medietatem que modo est vacua, quam habeo hic in civitate Candide, que est inter meas domos de iure mearum serventariarum de lo Catalagar et fontegum, que est de pedibus VIII, que data fuit quondam Alberto de Alexandria quondam patri meo cum condicione quod si commune voluerit ea per viam publicam et necesse fuerit, quod habeat libertatem eam tollendi. Alioquin quod in eum et suos heredes debeat remanere. Quam medietatem terre tibi do cum omni plena virtute et potestate amodo in antea intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, vendendi, dandi, donandi, alienandi. affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi, domus super ipsam terram hedificandi et omnes alias tuas utilitates in ea et de ea faciendi sicut de re tua propria in perpetuum, nemine tibi contradicente, cum illa condicione quam ego habeo a communi sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Andreas Simeon, N. Lando et Hemanuel Venetando. Complere et dare. Et Stephanus Natale. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
1v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
12
number
719
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)