Pizolo 0734
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Nicola Pasquasi νοικιάζει στον χρυσοχόο Comes de Varino ένα αμπέλι, το οποίο είχε ο Marco, στο χωριό Της Γραίας Το Πήδημα, για όσο διάστημα το έχει νοικιάσει από το δημόσιο με την υποχρέωση να το φροντίζει και να το καλλιεργεί. Ως ετήσιο ενοίκιο ορίστηκε ότι θα καταβάλλει το μισό της παραγωγής σε μούστο και καρπούς.
Text
Die V intrante. Manifestum facio ego Nicolaus Pasquasi habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Comes de Varino aurifìci habitatori Candide et tuis heredibus unam meam fitheam silicet illam quam habebat Macri de iure mei casalis nomine Tis Greas To Pidhima, amodo videlicet in antea usque per totam tempus per quod ipsum casale a communi Crete habere et tenere debeo et ad renovandum tibi cartam sicut renovabitur michi a communi, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero teneris dictam fithea sive vineam omni anno per tempora congrua bene et convenienter aptare, cerpire, çapare, scafiçare, catavoliçare sicut necesse fuerit et eam in primo anno venturo lachiçare et inde in antea omni quinto anno eam lachiçare et in culmine tenere et conservare cum suis trafis et fosatis omnibus tuis expensis. Et pro affictu ipsius debes michi dare omni anno tempore vindemie super patiterio totam et integram medietatem totius musti et fructus ex dicta vinea provenientem, alia medietate tibi retenta, sub pena dupli pro quolibet termino. Tu debes ponere custodem ad custodiendam vineam ad omnes tuas expensas de mea voluntate. Completo vero termino suprascripto debes michi dictam vineam vel communi in culmine refutare. Sub pena yperperorum L et in sua permaneat fìrmitate. Testes suprascripti et Phylipus Teotonicus. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
2v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
18-19
number
734
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)