Pizolo 0739
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
7
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Marco Todaldo απελευθερώνει τον σκλάβο του Constantino de Lango.
Text
Die VII intrante. Manifestum facio ego Marcus Todaldo calegarius habitator in burgo Candide cum meis heredibus tibi Constantino de Lango sclavo meo ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum remissione pecaminum considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te liberum atque francum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea liber stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te ampplius subiecionis vinculo subiugare. Qua propter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires, in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat. Sub pena consueta et contractu firmo, observante te michi quod superius dictum est. Testes Andreas Simeon, Hemanuel Venetando et Marinus Ystrego.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
3r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
21
number
739
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)