Pizolo 0748
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
16
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
O Nicola Barastro απελευθερώνει την σκλάβα του Καλή από την Κω.
Text
Die XVI intrante. Manifestum facio ego Nicolaus Barastro habitator Candide tibi Cali de Lango sclave mee et tuis heredibus ac notum volo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverentiam et amorem ac pro meorum remissione pecaminum considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te liberam et francham in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea liberas stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te ampplius subiectionis vinculo subiugare. Qua propter defensioni sancte matris ecclesie te commendo quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Andreas Simeon et Hemanuel Venetando. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
4r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
26
number
478
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)