Pizolo 0756
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
21
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Gradenigo και o Raffaele Giugliano νοικιάζουν στους Pietro de Mestre και Μιχαήλ Σκορδίλη έναν μύλο στον Αλμυρό, για όσο διάστημα τον έχουν νοικιάσει από το δημόσιο, αρχής γενομένης από τον προσεχή Ιούνιο. Το μηνιαίο ενοίκιο ορίζεται στα 7 υπέρπυρα.
Text
Die eodem. Manifestum facimus nos Iohannes Gradonico, fìlius quondam Mathei Gradonico et Raphael Iuliano ambo habitatores Candide quia damus, concedimus atque affictamus vobis Petro de Mestre et Michaeli Scordhili eius genero ambobus habitatoribus in casali Çangarachi et vestri heredibus nostrum molendinum de Lo Armiro quod habemus a communi Crete sicut ipsum habebat et tenebat Raphael Taurelo a primo die mensis iunii proxime venturi in antea usque per totum tempus per quod ipsum molendinum a communi Crete habere et tenere debemus, cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias vestras utilitates in eo et ex eo faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine vobis contradicente. Quod molendinum cum omnibus suis domibus tenemini ad omnes vestras expensas in culmine tenere et conservare, ita quod bene massinet. Et pro affictu ipsius molendini debetis dare omni mense yperpera VII sub pena dupli pro quolibet termino. Et completo suprascripto termino debetis per vos vel per vestrum missum nobis vel nostro misso dictum molendinum in culmine refutare ut massinet. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Petrus Barbadico et Hemanuel Venetando. Complere et dare. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
4v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
30
number
756
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)