Pizolo 0767
IDENTITY
Year
1304
Month
Μάιος
Day
30
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
H Alegranza κόρη του ποτέ Tommaso Tanoligo απελευθερώνει τον βιλάνο της Κώστα, γιο του ποτέ Αγαπητού για 29 χρόνια.
Text
Die penultimo. In castro Millopotami. Manifestum facio ego Alegrança filia quondam Thomasini Tanuligo habitatrix in dicto castro tibi Coste filio quondam Agapiti villano meo de iure mee millicie de La Schiepasti ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverenciam et amorem ac pro meorum remissionem pacaminum et pro gratis serviciis que a te recepi serviendo tu michi in domo mea, facio te liberum atque amodo usque ad annos XXVIIII prius venturos ab omni vinculo servitutis quo teneris secundum quod villani huius insule tenentur dominis suis, ita quod amodo in antea liber stes, habites et ambules iuxta beneplacitum amodo usque ad annos XXVIIII prius venturos, nec alicui liceat te amplius usque ad dictum terminum subiecionis vinculo subiugare. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Angelus Quirino, presbiter Marcus Venerius, Nicolaus Trivisano, Phylipus Quirino et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
5v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
36-37
number
767
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (2)