Pizolo 0776
IDENTITY
Year
1304
Month
Ιούνιος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Societas
CONTENT
Summary
O Marco Gradenigo έλαβε από τον Pietro Viaro 1.000 υπέρπυρα και μαζί με άλλα 1.000 υπέρπυρα που θα βάλει και ο ίδιος θα αγοράσει σιτάρι το οποίο θα πωλήσει εκτός Κρήτης, πιθανόν και στη Βενετία. Μετά την αφαίρεση του κεφαλαίου,τα κέρδη αλλά και οι πιθανές ζημιές θα μοιραστούν μεταξύ των δύο.
Text
Die V intrante. Manifestum facio ego Marcus Gradonico habitator Chanee quia recepi a te Petro Viaro de confinio Sancti Mauricii de Veneciis yperpera in Creta currentia M et ego teneor ponere alia yperpera M de meis. De quibus yperperis IIm teneor compa¬rare frumentum in capite ponentis huius insule sicut michi bonum videbitur modo in hac presenti mensione. Quod frumentum debet teneri et mitti extra insula sicut tibi et michi bonum videbitur et de vendicione ipsius frumenti primitus debent extrahii suprascripta yperpera IIm, et totum lucrum, si aliquid inde erit, debet dividi equaliter inter nos. Cuius lucri medietas debet esse tua et alia medietas mea. Item vero si videretur nobis mittere dictum frumentum Venecias vel partim, tu teneris ipsum vendi facere Veneciis sicut tibi bonum videbitur et omnes denarii mee partis teneris facere ve¬nire in Cretam investita cum tua parte denariorum dicti frumenti. Sciendum est quod de dictis denariis iam habeo bonam partem investita in frumento. Sciendum est quod si plus frumentum comparaverim quam dicti denarii, illud frumentum debet poni in dicta nostra societate et tu debes michi dare medietatem illorum denariorum superflui dicti frumenti. Tamen totum suprascriptum habere debet esse in tuo et meo periculo clarefacto maris et gentis, ignis et latronum excepto si debeo aliquid exigere de meis debitis et nichil possem exigere nichil tibi preiudicare debeat. Sub pena yperperorum C et in sua permaneat firmitate. Testes Marcus Avogaro et Petrus Barastro. Solvit. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
6v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
41
number
776
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)