Pizolo 0795
IDENTITY
Year
1304
Month
Ιούνιος
Day
28
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Guglielmo Todaldo απελευθερώνει τον σκλάβο του Leone.
Text
Die III exeunte. Manifestum facio ego Guillelmus Thodaldo habitator in castro Themali cum meis heredibus tibi Leoni de Sancto Nicola Logharchi sclavo meo ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverentiam et amorem ac pro meorum remissione pecaminum considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te liberum atque francum ab omni vinculo servitutis quo michi actenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea liber stes, habites et ambules iuxta beneplacitum tuum, nec alicui liceat te ampplius subiecionis vincalo ulterius subiugare. Qua propter defenssioni sancte matris ecclesie te commendo. Quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Hemanuel Venetando et Andreas Simeon. Complere et dare
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
8r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
48-49
number
795
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (1)