Pizolo 0819
IDENTITY
Year
1304
Month
Ιούλιος
Day
31
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giovanni Corner νοικιάζει στον Parente, γιο του ποτέ Umberto Vrandi, ένα σπίτι κοντά στον Άγιο Τίτο στον Χάνδακα, για έναν χρόνο αρχής γενομένης από τον προσεχή Αύγουστο. Τo ετήσιο ενοίκιο ορίζεται στα 10 υπέρπυρα.
Text
Die ultimo. Manifestum facio ego Iohannes Cornarius filius quondam domini Iacobi Cornario habitator Candide quia do, concedo atque afficto tibi Parente quondam Uberti Vrandi habitatori Candide unam de meis domibus que sunt apud Sanctum Titum, que est in cali a primo die mensis augusti proximi in antea usque ad annum proximum cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in ea et ex ea faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Quam domum debeo tibi inculmine tenere et conservare et aptare facere quantocumque necesse fuerit. Et pro affictu ipsius michi dedisti et persolvisti yperpera X de quibus te securum reddo in perpetuum et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Nicolaus Belli Minor et Thomas Granela. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
10v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
60
number
819
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (1)
Places (1)