Pizolo 0840
IDENTITY
Year
1304
Month
Αύγουστος
Day
27
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Απελευθέρωση
CONTENT
Summary
Ο Giacomo Belli απελευθερώνει τον σκλάβο του Ιωάννη από την Σάμο και τους απογόνους του.
Text
Die V exeunte. Manifestum facio ego Iacobus Belli habitator Candide cum meis heredibus tibi Iohanni de Samo sclavo meo et tuis heredibus ac notum vollo fieri universis presentem paginam inspecturis quia ob Dei reverentiam et amorem ac pro meorum remissione pecaminum, considerans esse opus maxime pietatis servos et sclavos a servitute perpetua liberare, facio te cum tuis heredibus liberum et franchum in perpetuum ab omni vinculo servitutis quo michi hactenus subiacuisti vel amodo subiacere debebas, ita quod amodo in antea liber stes, habites et ambules iuxta beneplacitum, nec alicui liceat te subiecionis vinculo subiugare. Qua propter defensioni sancte matris ecclesie te commendo. Quicquid autem tuo labore acquisisti vel amodo acquires, in tua et tuorum heredum utilitate et potestate permaneat et cetera. Sub pena consueta et contractu firmo. Testes Marinus Cornarius sartor et Leonardus Qualioto et Matheus Alivrando et Andreas de Brexano. Non.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
12v
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
70
number
840
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)