Pizolo 0861
IDENTITY
Year
1304
Month
Σεπτέμβριος
Day
29
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Διακανονισμός||Societas
CONTENT
Summary
Ο Marco Venier διαφωνεί με τον Contardo Carolo σχετικά με τον διαχωρισμό των κερδών σε μια «συντροφία» που είχαν μαζί και ισχυρίζεται ότι πρέπει τα κέρδη να μοιραστούν στα δυο. Επειδή ο νοτάριος που συνέταξε το προηγούμενο συμβόλαιο βεβαιώνει ότι είχε συμφωνηθεί τα κέρδη να μοιραστούν ανάλογα με το αρχικό κεφάλαιο που είχε διαθέσει καθένας, όπως θεωρεί και ο Contardo, ο Venier επικαλείται τον μάρτυρα του αρχικού συμβολαίου Marco Zivrano. Αν και ο μάρτυρας επιβεβαιώσει τους ισχυρισμούς του, υπόσχεται ότι θα καταβάλει στον Cοntrado το επιπλέον κέρδος.
Text
Die penultimo. Manifestum facio ego Marcus Venerio de confinio Sancti Samuelis de Venetiis tibi Contardo Carolo de confinio Sancti Petri de Castelo et tuis heredibus quod cum tecum habuerimus quamdam societatem, in qua societate tu possuisti unam tuam taritam que fuit extimata valere libras Venetiarum grossorum XXVIII et ego possui in denariis libras Venetiarum grossorum XX, cum quibus in tua tarita negociari debebamus sicut nobis bonum videretur prout continetur et legitur in una manifestacionis carta testata et roborata manu Andree Doto diaconi et notarii, facta anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi millesimo CCC tercio, mense augusti, die quinto exeunte, indictione prima, Candide insula Crete, quam tu michi fieri fecisti de dicta societate plenius continetur et legitur. Que carta fuit incissa quando nos fecimus racionem ad invicem in Appulea in civitate Trane. In qua carta continetur quod totum lucrum suprascriptarum XXVIII librarum grossorum tuarum et XX librarum mearum debebat dividi inter nos per medium. Tunc in ipsa racione facienda tu dicebas quod tu debebas habere totum lucrum tibi contingentem de suprascriptis tuis XXVIII libris grossorum et ego totum lucrum michi contingentem de meis XX libris et quod notarius fefelerat cartam et quod in presencia Marci Civrano de confinio Sancte Margharite ego fui contentus et confesus quod si suprascriptus Andreas Doto notarius qui fecerat dictam cartam dixeret quod tu debebas habere lucrum suprascriptarum tuarum XXVIII librarum grossorum et ego lucrum mearum, quod debebam tibi refundere totum illud superfluum quod habui de ipso lucro. Et nunc vero in Candida interogavimus dictum notarium preibente carte, qui nobis dixit quod fefelit cartam in eo tantum et quod lucrum debebat dividi per racionem omnium suprascriptorum denariorum. Nunc vero promittens promitto ego suprascriptus Marcus Venerio tibi suprascripto Contardo quod si dictus Marcus Çivrano dixerit ita esse verum quod in sua presencia sic steterit contentus *** sicut dixerat nobis ut superius continetur, quod incontinenti teneor tibi reddere et refundere totum illud quod habui de superfluo de lucro quod michi contingebat. Et tu suprascripte Contarde teneris michi dare et satisfacere totum illud quod tibi probare potero te habere de meis racionibus in dictam societatem. Sub pena yperperorum C. Et tu teneris michi observare sub illa pena qua tibi teneor. Testes Marcus Logo Avogaro, Marinus Salomon et Matheus Venerio. Complere et dare.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
15r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
80-81
number
861
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Συντροφία (societas)
Date
1303-08-27
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)