Pizolo 0871
IDENTITY
Year
1304
Month
Οκτώβριος
Day
5
Copy or Registration
-
Place of Issue
Candia
Language
λατινική/latin
Genre
συμβολαιογραφικό έγγραφο/notarial act
Category
Μίσθωση
CONTENT
Summary
Ο Giogio Stadi νοικιάζει στον Albano Bauduino τρεις κατοικίες στον Χάνδακα, εκ των οποίων η μία κατεστραμμένη, για τα επόμενα 5 χρόνια. Το ενοίκιο ορίζεται στα 36 υπέρπυρα. Τα 26 καταβλήθηκαν ενώ τα υπόλοιπα 10 θα διατεθούν για την επισκευή της κατεστραμμένης οικίας.
Text
Die V intrante. Manifestum facio ego Georgius Stadhi calafatus habitator Candide quia cum meis heredibus do, concedo atque afficto tibi Albano Bauduino habitatori Candide tres meas domos quas habeo hic civitate Candide ante balneum quod est Petri de Vigonça, de quibus domibus II sunt sane et alia tercia est dirupta, a die VI intrante suprascripto mense octubris in antea usque ad annos V prius venturos cum plena virtute et potestate intromittendi, habendi, tenendi, possidendi, affictandi et disfictandi et affictum inde recipiendi et omnes alias tuas utilitates in eis et ex eis faciendi usque ad complementum dicti termini, nemine tibi contradicente. Tu vero pro affictu suprascriptarum domorum totius suprascripti termini michi dedisti et persolvisti yperpera XXXVI de quibus te securum reddo in perpetuum et quietum. De yperperis XXXVI recepi a te yperpera XXVI et reliqua yperpera X tu debes ponere in laboreria et hedificatione illius suprascripte domus que est dirupta pro hedificationem ipsius. Et si expensaveris ultra dicta yperpera X pro hedificatione ipsius domus, totum illud quod ultra expensaveris debeo tibi satisfacere omni occasione remotta. Insuper autem teneor tibi dictas domos ad omnes meas expensas inculmine tenere et conservare et aptare facere quandocumque necesse fuerit. Sub pena yperperorum XXV et in sua permaneat firmitate. Testes Nicolaus de Misina et Andreas Simeon. Complere et dare. Solvit.
REFERENCE
Source (archival)
ASV, Cancelleria Inferiore, b. 140
folio
16r
Source (published)
Carbone, Pietro Pizolo. Notaio in Candia 2
page
85
number
871
Source (epitome)
-
page  
-
number  
-
DOCUMENT MENTIONED
Genre
-
Category
-
Date
-
Issued by
-
RELATIONS
Persons (0)
Institutions (0)
Places (0)